[181] EPISTOLA LXXXI.

Reverendissimo atque Illustrissimo Principi ac Domino

D. GERARDO à GROISBEECK,

Episcopo Leodiensi, Duci Bullonensi,

Comiti Lassensi, Marchioni Francimontano,
Sacri Romani Imperij Principi, Domino ac Maecenati suo plurimum colendo.

Cum nullius disciplinae aegrius, quam Historiae luce carere genus humanum possit, Illustrissime Princeps ac Reverendissime Praesul, quanta fuerit infelicitas superioris saeculi quo Barbaries in Occidente Rem Literariam afflixit, duobus nominibus aestimari potest. Utpote cum per eum temporis tractum non modo paucissimi quidam res gestas memoriae tradiderint, sed & iidem illi rebus tradendis ornatum debitum adhibere non potuerint. Nam sane ut de his nihil dicamus, quae ad singulas Provincias quasi privatim pertinent. Pontificum certe & Imperatorum, ipsiusque Pontificatus & Imperii Historias, quis non merito tum frequentiores, tum politiores desideret? Sunt enim revera tam rari in hoc genere Scriptores, ut, qui ex horum monumentis undecunque conquisitis, continuum Historiae corpus concinnare adnixi sunt, vix invenerint, quo filo seriem colligarent: qua de re patrum nostrorum & nostra quoque memoria scribentium querela magis est vulgata, quam ut quenquam latere possit, adeo quidem ut non defuerint, qui dubitarent, homines ea tempestate nati fuerint an pecudes. Iam vero cum in his ipsis historiis nudum fere rerum eventum tradant, dicta celebria, consilia, caeteraque ut plurimum omnia omittant, ex quibus Lector voluptatem capere & judicium facere de praesenti negotio possit, id ipsum, quod in medium proferunt, tam imperite, tam inculte, tam barbare dicunt, ut omnem prorsus gratiam amittant. Nugis etiam, fabulis, ac somniis interdum ita condiunt; ut de fide non immerito periclitentur. Quae quidem incommoda, quanquam sane omnia in omnibus scriptoribus ex aequo non sint, tamen cum in plurimis reperiantur plurima, omnes de omnibus suspecti sunt: quae caussa facit, ut qui politioribus literis arctius addicti sunt, hoc scriptorum genus velut indignum studio suo prorsus fastidiant & contemnant. Malunt enim in veterum Romanorum ac Graecorum scriptis edendis & emendandis versari, in quibus laboris taedium voluptas ipse levat cum in Barbaris nihil sit, quod laborantem recreare queat, & laboris sit longe plus, ubi erroribus ut plurimum & mendis omnia referta sunt. Cum igitur in juvanda Rep. non tam quid jucundum, quam quid necessarium sit, considerari debeat, & nulla sit aetas, cui non Historiae suae sint necessariae, dubitari non potest, quin rem dignam Reip. praestent in primis ii, qui suavioribus omissis, eas ipsas Historias, quas Barbaries ista dedit, in lucem proferunt, & in quantum jus &fas est, lectoribus emendatas exhibent: primum enim cum Sallustios, Caesares, Livios, Suetonios, Tacitos & consimiles Historicos aetas ista nullos tulerit, Occidentalis Ecclesiae & Imperii planeque totius Occidentis res gestas qui cognoscere desiderat a Barbaris Scriptoribus maxima ex parte, hoc est, totis fere octingentis annis petat necesse est. Deinde, cum rerum humanarum vicissitudo saepius in personis dignitates & ordines, in urbibus Magistratus, leges & instituta, in Provinciis urbes, pagos, vicos, fontes, flumina & maria, in Regnis provincias, nationes ac populos tot annis intermediis aboleverit ac mutaverit, nemo satis explicate veterum Romanorum atque etiam Graecorum Historias enuncleabit, nisi qui ex Barbaris hujus abolitionis ac mutationis rationem petat ac reddat, qui ut plurimum, licet inculte, fideliter tamen eventus rerum adnotarunt. Quod quidem cum ita sit, equidem quanquam illustrandi juris Civilis gratia, quo studia mea semper direxi, ab ineunte statim aetate, in politissimis veterum Romanorum atque Graecorum Historiis versatus sum, atque etiam nunc versari multo malim, tamen Reip. juvandae studio & in horridioribus his quoque operam ponere nunquam detrectavi. Nam cum neque Theologos illam quam Theologiam Scholasticam vocant, neque Iureconsultos artis suae praxin & Barbaris mutuari pudeat, quia commodius aliunde non possunt, non pigebit & nos quoque ab iisdem petere Historias ex quibis solis res in Occidente per ea tempora gestae cognosci possunt. Plane, enim cum linguarum cognitio, totiusque politiores literaturae castimonia aliunde comparari queat, Historiae sicut & reliquae disciplinae, quas aetas barbara dedit, grata manu accipiendae sunt. Cum itaque his & hujusmodi rationibus inductus piorum aliquot virorum hortatu hoc proposito Bibliothecis aliquot in Brabantia lustratis, cum alia nonnulla repperissem, quae ad cognoscendum veterem Belgii statum pertinent, tum etiam insigne hoc Chronicon inveni Episcoporum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium. Suppeditant hoc ex instructissima Bibliotheca sua singularis rei literariae Antistes ac Maecenas meus D. LAMBERTUS HANCKART, Abbas Gemblacensis, Primas Brabantiae, qui intercedente pro me eruditissimo pientissimoque Viro ac Domino LUDOVICO SONBECO conventus sui Suppriore, ut & olim multa alia Rei literariae, juvandae studio, ita etiam nunc hoc libenter impartivit. Arripui autem cupidissime hoc Chronicon, quod continent serie mille quingentorum annorum res in Tungrensi, Trajectensi ac Leodiensi Ecclesia gestas continet: In hoc enim cum rationes & causas dilucide proponuntur, cur Tungris Trajectum, & Trajecto Leodium Sedes Episcopalis translata sit, tum etiam initia, incrementa, complementa, ac decrementa cujusque Cathedrae tam graphice describuntur, ut magis absolute non possint: nam cum ab ipsa inde CHRISTI nativitate incipiat, in annum MCCCCI. Ejusdem desinat, non modo diligentem Catalogum Episcoporum contexit, eorum, qui intermedio tempore praedictas tres cathedras administrarunt, sed & eorundem origines, successus, interitus, ac res gestas diligentissime prosequitur. Huc accedit, quod & praeter illa, quae praedicta sunt, exactissimo temporum calculo servato, res toto orbe, maxime autem in Ecclesia Romana, Romanoque imperio, & in finitimis provinciis notabiliter gestas clarissime ob oculos ponat. Hinc enim colligitur, quam multiplex usus sit hujus Chronici, ex quo non modo Leodiensis, sed & Romanae Ecclesiae, non modo Lossensis, Bullonensisque Ditionis, sed & conterminarum Regionum, ipsiusque imperii atque adeo quoque totius orbis status quis tanto temporis intervallo fuerit summatim cognosci potest. Quae causa facit, ut, cum titulo & inscriptione Leodiensium peculiare sit, argumento tamen ipso, sit omnium quasi commune. Proponuntur enim hic res a Christianis Principibus adversus infideles & ipsorum Christianorum inter se belli domique gestae, quorum celebria dicta, facta, consilia, tum virtutum, tum vitiorum exempla illustria Lectori oportune suppeditant. Statutorum quoque & rituum celebrium causas, Ordinum celebrium, Sectarum quoque & Haereseon origines in ecclesia omniumque horum tum adprobationes, tum improbationes hic tam clare proponuntur, ut non modo quibus mediis ex prima semente ad praesentem frugem res Ecclesiastica profecerit, sed etiam, quae Zizania frugem ipsam subinde pullulantia suffocare tentarint, dilucide perspiciatur. Quo fructu utique ex historiis major capi non potest. Ex hoc itaque Chronico non modo qui Leodiensis Diocaesis, sed & illi quoque qui vicinarum provinciarum sunt incolae, antiquitates, patriae suae bona magnaque ex parte cognoscent, cum vel foedere vel commercio, vel belli vel pacis ratione cum hac Sede olim devincti fuerint. Ita Treverensis, Coloniensis, Ultrajectensis Episcopatus, (ut de Cameracensi illique vicinis nihil dicam) ita Luxemburgia, Falcoburgia, Clivia, Iulia, Geldria, Transisulania, Frisia, Hollandia, Brabantia, Flandria, Hannonia, ipsaque Francia hinc suorum res gestas non obiter haurire potest. Eo autem gratius hoc Chronicon studioso lectori esse debet, quod nullum aliud extet, quod continenti serie omnium Episcoporum res gestas tam plene contineat. Diversi enim diversa contulerunt, qui omnia in unum corpus solide collegerit, hactenus nemo extitit. Fuit quidem, HARIGERUS Abbas Monasterii Lobiensis hoc proposito, sed is quoad potuit , hoc est, a Divo Materno usque ad Divum Remaclum suam produxit Historiam. Hunc excipiens ANCELMUS Presbyter, a Remaclo usque ad Vasonem progressus est. AEGIDIUS Monachus aureae vallis a Theoduino usque ad Robertum, IOHANNES Presbyter a Roberto usque ad Engelbertum a Marca seriem porro deduxit. PLACENTIUS enim Trudonensis, qui horum monumentis usus porro ad Erardum a Marca usque ab initio, continenti serie Historiam deducere voluit, quid Chronographo dignum praestiterit, non est nostrum hic multis declarare; facile enim ipse judicabit, quisquis opus illius evolverit; in quo cum fabulas deprecetur, nihil his videtur sectari studiosius, ea interim quae ad solidiorem Historiae succum pertinent, haud scio qua negligentia fere semper omittit. Quanto autem plenius ac dexterius author hujus nostri Chronici praedictos istos Scriptores nobis retulerit ex IOHANNE HOXEMIO Scholastico & Canonico Leodiensi apparet, quem eundem PLACENTIUS Iohannem Praesbyterum supra appellavit. Porro autem post hunc, Historiam Leodiensis Cathedrae usque ad Iohannem de Bavaria in cujus anno XI. hoc nostrum Chronicon desinit, continuavit, Dn. RADULPHUS de RIVO Bredanus, Decanus Tungrensus, quem PLACENTIUS aut non vidit, aut dissimulavit. Hos duos authores, HOXENIUM inquam & BREDANUM nobis suppeditavit prudentissimus Vir & celeberrimus U. I. Professor Dn. Doctor VAMESIUS, qui ut insignis Universitatis Lovaniensis Antistes per multos annos fuit, ita nunquam destitit se tum publice, tum privatim benevolum praebere Maecenatem iis omnibus, quorum conatus ad rem literariam juvandum tendere conspexerit. Idem etiam suppeditavit nobis & alium codicem innominati Authoris, in quo epitome quaedam succincta continebatur Historias Leodiensis, quae ex hoc nostro chronico collecta esse videbatur. Quibus omnibus usus facile & nostri Authoris diligentiam deprehendi, & in eo locos aliquot incuria librarii depravatos emendari. Idem etiam nobis suppeditavit exemplar vetustum Chronici Becaniani de Episcopis Ultrajectinis & Comitibus Hollandiae, quod nunc itidem in lucem proferimus, cujus collatione magnopere adjuti sumus, ut in praefatione isti operi praefixa testati sumus. Porro autem hoc Chronicon cum hujusmodi sit; Authoris sui nomine, & Authorum ejus debita laude fraudari, neque nos etiam, quod per negligentiam librarii omissum est, quantumvis diligenti inquisitione facta pensare hactenus posse, merito dolendum est. Fuit illa socordia superiori saeculo popularis, ut cum opera ipsa describerent, authorum nomina quasi ad rem nihil pertinentia aequo animo omitterent; unde factum est, ut olim in lucem prodierint multi libri, quibus aut nullum hactenus, aut falsum Authoris nomen tandem attributum sit. Nos Chronicon hoc una cum insigni Chronico Ducum Brabantiae, quod propediem etiam publicaturi sumus, uno in codice, una eademque manu satis, ut videtur, descriptum repperimus nomine Authoris utrobique omisso. Stylus Authoris is est, qui ante centum quinquaginta annos esse potuit. Videtur tamen Author, quisquis tandem fuerit, vir fuisse pro ea aetate literatus, & in Leodiensi Sede magnae authoritatis. Canonicus certe fuit, ad S. Lambertum, ut ex multis locis colligi potest, quibus se ejus Capituli fuisse membrum non obscure innuit. Optandum igitur erat, ut & nomen suum Authori salvum remansisset, & stylus purior contigisset. Sed quoniam votis id obtineri non potest, hic defectus boni consulendus est. Qui, ut rerum traditarum veritati nihil derogat, ita multis aliis commodis pensatur. Author enim ipse serius est ac gravis, & sine affectibus acta tam mala, quam bona Syncero corde & bona fide refert, a nugis, fabulis, insomniis ac deliriis, quibus plerique alii ejus saeculi Scriptores Historias suas condire solent, prorsus alienus. Si quid tamen uno aut altero loco forte habet, quod in hoc genere collocari posse videatur, id ejusmodi esse comperiet Lector candidus, ut communi ejus saeculi opinione excusetur, & apud alios quoque Scriptores gravissimos reperiatur. Quod quidem cum non mea solum, sed & aliorum non paucorum censura, quibus ego hoc opus legendum exhibui, verissimum esse depraehensum sit, equidem dignissimum esse judicavi, non modo quod in lucem ederetur, verum etiam quod ad hanc nostram usque aetatem appendice adjecta porro deduceretur. Conquisivi itaque undecunque potui ad hoc institutum meum subsidia maxime ea, quae a diversis authoribus probatis finitimarumque gentium Historiographis jam antea publicata sunt: opera inquam, CH. MASSAEI, IACOBI MEIERI, LAMBERTI HORTENSII, PHILIPPI COMINEI, FR. & LUD. GUICCIARDINI, GER. NOVIOMAGI, GER. MERCATORIS, ONUPHRII PANVINII, LAURENTII SURII, PLACENT. TRUDONENSIS, HUBERTI THOMAE, ALPHONSIS de ULLCA, PETRI BIZARI, GALEATII CAPELLAE, & quorundam aliorum, quibus & ea addidi finitimarum Gentium Chronica, quae populari lingua conscripta extant. Horum copiam mihi maxime fecit ex instructissima Bibliotheca sua Vir praestantissimus & singularis literatorum Maecenas ac fautor Dn. Doctor IACOBUS SCIPMANNUS Hondiscotanus, Societatis IESU quondam Lovanii, nunc Duaci Rector vigilantissimus, sicut & successor ejus vir non minus pius quam eruditus, Sacrae Paginae Licentiatus Dn. IOHANNES WILHELMUS Harlemus, qui & publicam Ecclesiae atque Rei literariae utilitatem & privatos conatus meos praedecessoris sui exemplo pro viribus suis adjuvare nunquam esset. Privatis & nondum publicatis Commentariis ad hoc institutum usus non sum, nisi perpaucis quibusdam, de quorum fide dubium non erat. In hoc genere mihi contulit nonnulla collectanea, singulari studio ac fide conposita, Venerabilis in CHRISTO pater ac Dn. PAULUS SYLVANUS Regularium domus S. Martini apud Lovanium Prior dignissimus, qui ut huic conventui per multos annos summa cum laude, nec minori Religionis Christianas fructu praefuit, itaque nunquam destitit eorum conatus promovere qui literis ac pietati student. Quia vero in appendice nostra connumerato Iohanne de Bavaria decem Episcopos describimus, in quinque posterioribus ob recentem memoriam prolixiori rerum gestarum narrationi consulto supersedimus, ne vel ad gratiam, vel ad invidiam cujusquam scripsisse videamur. Illud interim studiose egimus, ut series chronici continenti filo servaretur. Hoc igitur Chronicon una cum appendice nostra, Princeps Illustrissime & Reverendissime Praesul, cum ad illustrandam Cathedram tuam peculiariter comparatum sit, non video sub cujus nomine justius, quam sub tuo in lucem emittatur. Deinde cum jam olim ante complurimos annos conscriptum, tua nunc memoria demum in publicum proferatur, te nimirum ipsum sibi patronum e multis delegisse videri debet. Postremo cum tu avitae nobilitati eruditionem non vulgarem, eruditioni parem virtutem adjunxeris, & his conjunctis, Episcopalem dignitatem per multos jam annos ita tuearis, ut nihil cures diligentius, quam quod ad communem Ecclesiae tuae & Reip. literariae profectum pertinet, merito nimirum tuo Chronicon hoc tibi inscribendum est: in quo ob exemplorum varietatem, propositis in contrarium virtutibus ac vitiis veri Praesulis exemplar accuratissime delineatum conspicitur. Quanquam igitur sperem Illustrissime Princeps, te boni consultis his rationibus haud gravatim suscepturum esse hujus Chronici a me factam tuae Celsitudini dedicationem, confido tamen te in magis me temeritatis excusatum habiturum, quod ad praedictas rationes istas etiam praestantium virorum hortatus accesserit. Plane enim, ut Celsitudini tuae hoc opus inscriberem serio me hortatus est, Clarissimus vir ac verissimus Academiae Lovaniensis, imo vero totius hujus Belgii vindex Dn. Doctor ELBERTUS LEONINUS qui, ut praelectionum disputationumque legalium publicis exercitiis ex professo hanc Universitatem summo cum fructu per multos annos cohonestat, urbes totas, universasque provincias, eorumque Gubernatores ac Principes, consiliis juvat, omnibus publice ac privatim ex animo bene consultum cupit, pro singulari observantia sua, qua Te, pro singulari humanitate, qua me prosequitur, non indignum judicavit hoc Chronicon, quod sub auspicio tui nominis in lucem ederetur. Quod quidem quo minus temere fecisse judicetur, non gravatus fuit, antequam judicium suum interponeret universum diligenter evolvere. Hortatus est non minus & huc idem, de quo supra diximus tuae Celsitudinis observantissimus Societatis IESU Rector apud Duacum Dn. Doctor IACOBUS SCIPMANNUS, qui indefatigabili studio eas praecipue literas promovet, ex quibus ad Catholicam CHRISTI Ecclesiam praesens aliquis fructus redundare possit. Hortati sunt & alii complures viri graves, quorum consiliis non acquiescere importunum fuerit. Clarissimus etiam vir & in omni literarum virtutumque genere politissimus, quique politissimis scriptis suis Rem literariam indesinenter promovet, ac tuae Celsitudini ob necessitudinem professionis conjunctissimus, ob singularem industriam atque fidem in publicis ac privatis negotiis tuis exploratam Charissimus Dn. Doctor LAEVINUS TORRENTIUS ad S. Lambertum Leodii Canonicus dignissimus, cum propositum meum de hoc Chronico tibi dedicando intellexisset, mihi benignissime suam operam promisit, qua studium meum tibi insinuari possit. Accipe igitur, Princeps Illustrissime, Chronicon hoc Episcoporum Tungrensium, Trajectensium, & Leodiensium, ac sub tui nominis auspicio publicatum tuo patrocinio dignare, ut quod ex argumenti sui praestantia multiplicem utilitatem legentibus allaturum est, & tuae Celsitudinis titulo praesentem authoritatem sortiatur. Quod quidem si, ut spero, feceris, efficies me ad majora posthac in usum Reip. tentanda alacriorem. DEUS OPT. MAX. Illustrissime Princeps Reverendissimam Celsitudinem tuam diu incolumem conservare & semper in majus ac melius augere dignetur. Bene Vale. Lovanii X. Februarii anno MDLXXV.

Illustriss. Celsitud. Tuae famulus deditissimus

SUFFRIDUS PETRUS

Leovardiensis Frisius U. I. C.